[Lectio1]
De libro Ecclesiástæ
!Eccl 9:1-2
1 Sunt justi atque sapiéntes, et ópera eórum in manu Dei: et tamen nescit homo utrum amóre an ódio dignus sit.
2 Sed ómnia in futúrum servántur incérta, eo quod univérsa æque evéniant justo et ímpio, bono et malo, mundo et immúndo, immolánti víctimas et sacrifícia contemnénti.

[Responsory1]
@TemporaOP/081-0

[Lectio2]
!Eccl 9:2-4
2 Sicut bonus, sic et peccátor: ut periúrus, ita et ille qui verum déierat.
3 Hoc est péssimum inter ómnia quæ sub sole fiunt: quia éadem cunctis evéniunt. Unde et corda filiórum hóminum impléntur malítia et contémptu in vita sua, et post hæc ad ínferos deducéntur.
4 Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei hábeat fidúciam.

[Responsory2]
@Tempora/081-0

[Lectio3]
!Eccl 9:4-6
4 Mélior est canis vivus leóne mórtuo.
5 Vivéntes enim sciunt se esse moritúros: mórtui vero nihil novérunt ámplius, nec habent ultra mercédem, quia oblivióni trádita est memória eórum.
6 Amor quoque, et ódium, et invídiæ simul periérunt: nec habent partem in hoc sǽculo, et in ópere quod sub sole géritur.

[Responsory3]
@Tempora/081-0:Responsory3:1-4
&Gloria
@Tempora/081-0:Responsory3:2 s/.* (omni)/R. \u$1/
