[Lectio1]
De libro Ecclesiástæ
!Eccl 12:1-3
1 Meménto Creatóris tui in diébus juventútis tuæ, ántequam véniat tempus afflictiónis, et appropínquent anni de quibus dicas: Non mihi placent:
2 ántequam tenebréscat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertántur nubes post plúviam:
3 quando commovebúntur custódes domus, et nutábunt viri fortíssimi, et otiósæ erunt moléntes in minúto número, et tenebréscent vidéntes per forámina.

[Responsory1]
@TemporaOP/081-3

[Lectio2]
!Eccl 12:4-5
4 Et claudent óstia in platéa, in humilitáte vocis moléntis, et consúrgent ad vocem vólucris, et obsurdéscent omnes fíliæ cárminis.
5 Excélsa quoque timébunt, et formidábunt in via, florébit amýgdalus, impinguábitur locústa, et dissipábitur cápparis: quóniam ibit homo in domum æternitátis suæ, et circuíbunt in platéa plangéntes.

[Responsory2]
@Tempora/081-0:Responsory6

[Lectio3]
!Eccl 12:6-9
6 Antequam rumpátur funículus argénteus, et recúrrat vitta áurea, et conterátur hýdria super fontem, et confringátur rota super cistérnam,
7 et revertátur pulvis in terram suam unde erat, et spíritus rédeat ad Deum, qui dedit illum.
8 Vánitas vanitátum, dixit Ecclesiástes, et ómnia vánitas.
9 Cumque esset sapientíssimus Ecclesiástes, dócuit pópulum, et enarrávit quæ fécerat.

[Responsory3]
@TemporaOP/081-3
