[Lectio1]
De libro Sapiéntiæ
!Sap 2:1-3
1 Dixérunt enim cogitántes apud se non recte: Exíguum et cum tǽdio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigérium in fine hóminis, et non est qui ágnitus sit revérsus ab ínferis.
2 Quia ex níhilo nati sumus, et post hoc érimus tamquam non fuérimus: quóniam fumus flatus est in náribus nostris: et sermo scintílla ad commovéndum cor nostrum:
3 qua extíncta, cinis erit corpus nostrum, et spíritus diffundétur tamquam mollis aër.

[Responsory1]
@TemporaOP/081-0

[Lectio2]
!Sap 2:3-5
3 Et transíbit vita nostra tamquam vestígium nubis, et sicut nébula dissolvétur, quæ fugáta est a rádiis solis, et a calóre illíus aggraváta.
4 Et nomen nostrum obliviónem accípiet per tempus, et nemo memóriam habébit óperum nostrórum.
5 Umbræ enim tránsitus est tempus nostrum, et non est revérsio finis nostri: quóniam consignáta est, et nemo revértitur.

[Responsory2]
@Tempora/081-0

[Lectio3]
!Sap 2:6-8
6 Veníte ergo, et fruámur bonis quæ sunt, et utámur creatúra tamquam in juventúte celériter.
7 Vino pretióso et unguéntis nos impleámus, et non prætéreat nos flos témporis.
8 Coronémus nos rosis ántequam marcéscant: nullum pratum sit quod non pertránseat luxúria nostra.

[Responsory3]
@TemporaOP/082-1
