[Lectio1]
De libro Tobíæ
!Tob 4:1-4
1 Igitur cum Tobías putáret oratiónem suam exaudíri ut mori potuísset, vocávit ad se Tobíam fílium suum,
2 dixítque ei: Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundaméntum cónstrue.
3 Cum accéperit Deus ánimam meam, corpus meum sépeli: et honórem habébis matri tuæ ómnibus diébus vitæ ejus:
4 memor enim esse debes, quæ et quanta perícula passa sit propter te in útero suo.

[Responsory1]
@Tempora/094-0:Responsory1

[Lectio2]
!Tob 4:5-7
5 Cum autem et ipsa compléverit tempus vitæ suæ, sepélias eam circa me.
6 Omnibus autem diébus vitæ tuæ in mente habéto Deum: et cave ne aliquándo peccáto conséntias, et prætermíttas præcépta Dómini Dei nostri.
7 Ex substántia tua fac eleemósynam, et noli avértere fáciem tuam ab ullo páupere: ita enim fiet ut nec a te avertátur fácies Dómini.

[Responsory2]
@TemporaM/094-0:Responsory6

[Lectio3]
!Tob 4:8-11
8 Quómodo potúeris, ita esto miséricors.
9 Si multum tibi fúerit, abundánter tríbue: si exíguum tibi fúerit, étiam exíguum libénter impertíri stude.
10 Prǽmium enim bonum tibi thesaurízas in die necessitátis:
11 quóniam eleemósyna ab omni peccáto et a morte líberat, et non patiétur ánimam ire in ténebras.

[Responsory3]
@Tempora/095-0::1-4
&Gloria
@Tempora/095-0::2 s/.*, (.)/R. \u$1/
