@Tempora/093-4

[Lectio1]
De libro Tobíæ
!Tob 6:1-4
1 Proféctus est autem Tobías, et canis secútus est eum, et mansit prima mansióne juxta flúvium Tigris.
2 Et exívit ut laváret pedes suos, et ecce piscis immánis exívit ad devorándum eum.
3 Quem expavéscens Tobías clamávit voce magna, dicens: Dómine, invádit me.
4 Et dixit ei ángelus: Apprehénde bránchiam ejus, et trahe eum ad te.

[Responsory1]
@TemporaOP/093-0

[Lectio2]
!Tob 6:4-4
4 Quod cum fecísset, attráxit eum in siccum, et palpitáre cœpit ante pedes ejus.
5 Tunc dixit ei ángelus: Exéntera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repóne tibi: sunt enim hæc necessária ad medicaménta utíliter.
6 Quod cum fecísset, assávit carnes ejus, et secum tulérunt in via: cétera saliérunt, quæ suffícerent eis, quoúsque pervenírent in Rages civitátem Medórum.

[Lectio3]
!Tob 6:7-9
7 Tunc interrogávit Tobías ángelum, et dixit ei: Obsecro te, Azaría frater, ut dicas mihi quod remédium habébunt ista, quæ de pisce serváre jussísti?
8 Et respóndens ángelus, dixit ei: Cordis ejus partículam si super carbónes ponas, fumus ejus extrícat omne genus dæmoniórum sive a viro, sive a mulíere, ita ut ultra non accédat ad eos.
9 Et fel valet ad ungéndos óculos in quibus fúerit albúgo, et sanabúntur.

[Responsory3]
@TemporaOP/093-0:Responsory2
