@Tempora/094-2


[Lectio1]
De libro Judith
!Jdt 7:1-3
1 Holoférnes autem áltera die præcépit exercítibus suis ut ascénderent contra Bethúliam.
2 Erant autem pédites bellatórum centum vigínti míllia, et équites vigínti duo míllia, præter præparatiónes virórum illórum quos occupáverat captívitas, et abdúcti fúerant de provínciis et úrbibus univérsæ juventútis.
3 Omnes paravérunt se páriter ad pugnam contra fílios Israël.

[Responsory1]
@Tempora/094-0:Responsory1

[Lectio2]
Jdt 7:4-5
4 Fílii autem Israël, ut vidérunt multitúdinem illórum, prostravérunt se super terram, mitténtes cínerem super cápita sua, unánimes orántes ut Deus Israël misericórdiam suam osténderet super pópulum suum.
5 Et assuméntes arma sua béllica, sedérunt per loca quæ ad angústi itíneris trámitem dírigunt inter montósa, et erant custodiéntes ea tota die et nocte.

[Responsory2]
@TemporaM/094-0:Responsory6

[Lectio3]
!Jdt 7:6-7
6 Porro Holoférnes, dum círcuit per gyrum, réperit quod fons qui influébat, aquædúctum illórum a parte austráli extra civitátem dirígeret: et incídi præcépit aquædúctum illórum.
7 Erant tamen non longe a muris fontes, ex quibus furtim videbántur hauríre aquam ad refocillándum pótius quam ad potándum.

[Responsory3]
@TemporaOP/093-2
