@Tempora/102-2

[Lectio1]
De libro primo Machabæórum
!1 Mac 3:10-12
10 Et congregávit Apollónius gentes, et a Samaría virtútem multam et magnam ad bellándum contra Israël.
11 Et cognóvit Judas, et éxiit óbviam illi: et percússit, et occídit illum: et cecidérunt vulneráti multi, et réliqui fugérunt.
12 Et accépit spólia eórum: et gládium Apollónii ábstulit Judas, et erat pugnans in eo ómnibus diébus.

[Responsory1]
@Tempora/101-0:Responsory3:1-4

[Lectio2]
!1 Mac 3:13-15
13 Et audívit Seron princeps exércitus Sýriæ, quod congregávit Judas congregatiónem fidélium, et ecclésiam secum,
14 et ait: Fáciam mihi nomen, et glorificábor in regno, et debellábo Judam, et eos qui cum ipso sunt, qui spernébant verbum regis.
15 Et præparávit se: et ascendérunt cum eo castra impiórum fortes auxiliárii ut fácerent vindíctam in fílios Israël.

[Responsory2]
@Tempora/101-0:Responsory4

[Lectio3]
!1 Mac 3:16-18
16 Et appropinquavérunt usque ad Béthoron: et exívit Judas óbviam illi cum paucis.
17 Ut autem vidérunt exércitum veniéntem sibi óbviam, dixérunt Judæ: Quómodo potérimus pauci pugnáre contra multitúdinem tantam, et tam fortem, et nos fatigáti sumus jeiúnio hódie?
18 Et ait Judas: Fácile est conclúdi multos in manus paucórum: et non est differéntia in conspéctu Dei cæli liberáre in multis, et in paucis.

[Responsory3]
@Tempora/101-0:Responsory7
