@Tempora/104-5

[Lectio1]
De libro secúndo Machabæórum
!2 Ma 8:1-3
1 Judas vero Machabǽus, et qui cum illo erant, introíbant laténter in castélla: et convocántes cognátos et amícos, et eos qui permansérunt in Judaísmo assuméntes, eduxérunt ad se sex míllia virórum.
2 Et invocábant Dóminum, ut respíceret in pópulum qui ab ómnibus calcabátur, et misererétur templo quod contaminabátur ab ímpiis:
3 misererétur étiam extermínio civitátis, quæ esset íllico complanánda, et vocem sánguinis ad se clamántis audíret.

[Responsory1]
@Tempora/101-0:Responsory3:1-4

[Lectio2]
!2 Ma 8:5-7
5 At Machabǽus, congregáta multitúdine, intolerábilis géntibus efficiebátur: ira enim Dómini in misericórdiam convérsa est.
6 Et supervéniens castéllis et civitátibus improvísus, succendébat eas: et opportúna loca óccupans, non paucas hóstium strages dabat:
7 máxime autem nóctibus ad hujuscémodi excúrsus ferebátur, et fama virtútis ejus ubíque diffundebátur.

[Responsory2]
@Tempora/101-0:Responsory4

[Lectio3]
!2 Ma 8:8-9
8 Videns autem Philíppus paulátim virum ad proféctum veníre, ac frequéntius res ei cédere próspere, ad Ptolemǽum ducem Cœlesýriæ et Phœnícis scripsit ut auxílium ferret regis negótiis.
9 At ille velóciter misit Nicánorem Pátrocli de primóribus amícum, datis ei de permístis géntibus, armátis non minus vigínti míllibus, ut univérsum Judæórum genus deléret.

[Responsory3]
@Tempora/101-0:Responsory7
