@Tempora/105-4

[Lectio1]
De libro secúndo Machabæórum
!2 Mac 15:1-3
1 Nicánor autem, ut cómperit Judam esse in locis Samaríæ, cogitávit cum omni ímpetu die sábbati commíttere bellum.
2 Judǽis vero qui illum per necessitátem sequebántur, dicéntibus: Ne ita feróciter et bárbare féceris, sed honórem tríbue diéi sanctificatiónis, et honóra eum qui univérsa cónspicit:
3 ille infélix interrogávit si est potens in cælo, qui imperávit agi diem sabbatórum.

[Responsory1]
@Tempora/101-0

[Lectio2]
!2 Mac 15:4-6
4 Et respondéntibus illis: Est Dóminus vivus ipse in cælo potens, qui jussit agi séptimam diem:
5 at ille ait: Et ego potens sum super terram qui ímpero sumi arma, et negótia regis impléri. Tamen non obtínuit ut consílium perfíceret.
6 Et Nicánor quidem cum summa supérbia eréctus, cogitáverat commúne trophǽum statúere de Juda.

[Responsory2]
@TemporaOP/101-1

[Lectio3]
@Tempora/105-6:Lectio1:2-5 s/-11/-9/

[Responsory3]
@TemporaOP/101-0:Responsory Vespera 1
