@Tempora/113-1

[Lectio1]
De Daniéle Prophéta
!Dan 7:1-3
1 Anno primo Baltássar regis Babylónis, Dániel sómnium vidit: vísio autem cápitis ejus in cubíli suo: et sómnium scribens, brevi sermóne comprehéndit: summatímque perstríngens, ait:
2 Vidébam in visióne mea nocte: et ecce quátuor venti cæli pugnábant in mari magno.
3 Et quátuor béstiæ grandes ascendébant de mari divérsæ inter se.

[Responsory1]
@Tempora/111-0

[Lectio2]
!Dan 7:4-5
4 Prima quasi leǽna, et alas habébat áquilæ: aspiciébam donec evúlsæ sunt alæ ejus, et subláta est de terra, et super pedes quasi homo stetit: et cor hóminis datum est ei.
5 Et ecce béstia ália símilis urso in parte stetit: et tres órdines erant in ore ejus, et in déntibus ejus, et sic dicébant ei: Surge, cómede carnes plúrimas.

[Responsory2]
@Tempora/111-0

[Lectio3]
!Dan 7:6-7
6 Post hæc aspiciébam, et ecce ália quasi pardus, et alas habébat quasi avis, quátuor super se: et quátuor cápita erant in béstia, et potéstas data est ei.
7 Post hæc aspiciébam in visióne noctis, et ecce béstia quarta terríbilis atque mirábilis, et fortis nimis: dentes férreos habébat magnos, cómedens atque commínuens, et réliqua pédibus suis concúlcans: dissímilis autem erat céteris béstiis quas víderam ante eam, et habébat córnua decem.

[Responsory3]
@Tempora/111-0
