@Tempora/113-6

[Lectio1]
De Daniéle Prophéta
!Dan 12:1-2
1 In témpore autem illo consúrget Míchaël princeps magnus, qui stat pro fíliis pópuli tui: et véniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœpérunt usque ad tempus illud. Et in témpore illo salvábitur pópulus tuus, omnis qui invéntus fúerit scriptus in libro.
2 Et multi de his qui dórmiunt in terræ púlvere evigilábunt, álii in vitam ætérnam, et álii in oppróbrium ut vídeant semper.

[Responsory1]
@Tempora/111-1:Responsory2

[Lectio2]
!Dan 12:3-5
3 Qui autem docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti: et qui ad justítiam erúdiunt multos, quasi stellæ in perpétuas æternitátes.
4 Tu autem Dániel, claude sermónes, et signa librum usque ad tempus statútum: plúrimi pertransíbunt, et múltiplex erit sciéntia.
5 Et vidi ego Dániel, et ecce quasi duo álii stabant: unus hinc super ripam flúminis, et álius inde ex áltera ripa flúminis.

[Responsory2]
@TemporaOP/111-0:Responsory3

[Lectio3]
!Dan 12:6-7
6 Et dixi viro qui erat indútus líneis, qui stabat super aquas flúminis: Usquequo finis horum mirabílium?
7 Et audívi virum qui indútus erat líneis, qui stabat super aquas flúminis, cum elevásset déxteram et sinístram suam in cælum, et jurásset per vivéntem in ætérnum, quia in tempus, et témpora, et dimídium témporis. Et cum compléta fúerit dispérsio manus pópuli sancti, complebúntur univérsa hæc.
