@Tempora/Adv4-1

[In Finem Lectio]
@TemporaOP/Quad5-0

[Lectio1]
De Isaía Prophéta
!Isa 54:1-3
1 Lauda stérilis quæ non paris: decánta laudem, et hinni quæ non pariébas: quóniam multi fílii desértæ magis quam eius quæ habet virum, dicit Dóminus.
2 Diláta locum tentórii tui, et pelles tabernaculórum tuórum exténde, ne parcas: longos fac funículos tuos, et clavos tuos consólida.
3 Ad déxteram enim et ad lævam penetrábis, et semen tuum gentes hereditábit, et civitátes desértas inhabitábit.
@:In Finem Lectio

[Lectio2]
!Isa 54:4-6
4 Noli timére, quia non confundéris, neque erubésces: non enim te pudébit, quia confusiónis adolescéntiæ tuæ obliviscéris, et oppróbrii viduitátis tuæ non recordáberis ámplius.
5 Quia dominábitur tui qui fecit te, Dóminus exercítuum nomen eius: et redémptor tuus sanctus Israël, Deus omnis terræ vocábitur.
6 Quia ut mulíerem derelíctam et mœréntem spíritu vocávit te Dóminus, et uxórem ab adolescéntia abiéctam, dixit Deus tuus.
@:In Finem Lectio

[Lectio3]
!Isa 54:7-9
7 Ad punctum in módico derelíqui te, et in miseratiónibus magnis congregábo te.
8 In moménto indignatiónis abscóndi fáciem meam parúmper a te: et in misericórdia sempitérna misértus sum tui: dixit redémptor tuus Dóminus.
9 Sicut in diébus Noë istud mihi est, cui iurávi ne indúcerem aquas Noë ultra super terram: sic iurávi ut non iráscar tibi, et non íncrepem te.
@:In Finem Lectio
