@Tempora/Epi1-2

[Lectio1]
De Epístola prima beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
!1 Cor 3:1-6
1 Et ego, fratres, non pótui vobis loqui quasi spirituálibus, sed quasi carnálibus. Tamquam párvulis in Christo,
2 lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poterátis: sed nec nunc quidem potéstis: adhuc enim carnáles estis.
3 Cum enim sit inter vos zelus, et conténtio: nonne carnáles estis, et secúndum hóminem ambulátis?
4 Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli: álius autem: Ego Apóllo: nonne hómines estis? Quid ígitur est Apóllo? quid vero Paulus?
5 minístri ejus, cui credidístis, et unicuíque sicut Dóminus dedit.
6 Ego plantávi, Apóllo rigávit: sed Deus increméntum dedit.

[Responsory1]
@Tempora/Epi2-2::1-2
@TemporaCist/Epi1-1:Responsory3F2:3
@Tempora/Epi2-2::4

[Lectio2]
!1 Cor 3:7-10
7 Itaque neque qui plantat est áliquid, neque qui rigat: sed qui increméntum dat, Deus.
8 Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquísque autem própriam mercédem accípiet, secúndum suum labórem.
9 Dei enim sumus adiutóres: Dei agricultúra estis, Dei ædificátio estis.
10 Secúndum grátiam Dei, quæ data est mihi, ut sápiens architéctus fundaméntum pósui: álius autem superædíficat. Unusquísque autem vídeat quómodo superædíficet.

[Responsory2]
@Tempora/Epi2-2::1-2 s/:/ meus./ s/misit/immísit/
V. Exspéctans exspectávi Dóminum, et respéxit me.
@Tempora/Epi2-2::2 s/misit/immísit/ s/\*/R./

[Lectio3]
!1 Cor 3:11-15
11 Fundaméntum enim áliud nemo potest pónere præter id quod pósitum est, quod est Christus Jesus.
12 Si quis autem superædíficat super fundaméntum hoc, aurum, argéntum, lápides pretiósos, ligna, fœnum, stípulam,
13 uniuscuiúsque opus maniféstum erit: dies enim Dómini declarábit, quia in igne revelábitur: et uniuscuiúsque opus quale sit, ignis probábit.
14 Si cujus opus mánserit quod superædificávit, mercédem accípiet.
15 Si cujus opus árserit, detriméntum patiétur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.

[Responsory3]
@Tempora/Epi2-2::1-2
@Tempora/Epi2-0:Responsory1:1 s/R/V/ s/:/./
@Tempora/Epi2-2::4
