@Tempora/Epi2-0

[Responsory Vespera 1]
@Tempora/Epi2-0:Responsory2

[Ant 1]
@TemporaM/Epi2-0:Responsory11:1-2 s/R. // s/† // s/\n\* (.)/, \l$1/

[Lectio1]
De Epístola prima ad Corínthios
!1 Cor 8:1-4
1 De iis autem quæ idólis sacrificántur, scimus quia omnes sciéntiam habémus. Sciéntia inflat, cáritas vero ædíficat.
2 Si quis autem se exístimat scire áliquid, nondum cognóvit quemádmodum opórteat eum scire.
3 Si quis autem díligit Deum, hic cógnitus est ab eo.
4 De escis autem quæ idólis immolántur, scimus quia nihil est idólum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.

[Lectio2]
!1 Cor 8:5-8
5 Nam etsi sunt qui dicántur dii sive in cælo, sive in terra (síquidem sunt dii multi, et dómini multi):
6 nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo ómnia, et nos in illum: et unus Dóminus Jesus Christus, per quem ómnia, et nos per ipsum.
7 Sed non in ómnibus est sciéntia. Quidam autem cum consciéntia usque nunc idóli, quasi idolóthytum mandúcant: et consciéntia ipsórum cum sit infírma, pollúitur.
8 Esca autem nos non comméndat Deo.

[Responsory2]
@Tempora/Epi2-0:Responsory3:1-2
@TemporaCist/Epi2-0:Responsory4:3
@Tempora/Epi2-0:Responsory3:2 s/\*/R./

[Lectio3]
!1 Cor 8:8-12
8 Neque enim si manducavérimus, abundábimus: neque si non manducavérimus, deficiémus.
9 Vidéte autem ne forte hæc licéntia vestra offendículum fiat infírmis.
10 Si enim quis víderit eum, qui habet sciéntiam, in idolío recumbéntem: nonne consciéntia ejus, cum sit infírma, ædificábitur ad manducándum idolóthyta?
11 Et períbit infírmus in tua sciéntia, frater, propter quem Christus mórtuus est?
12 Sic autem peccántes in fratres, et percutiéntes consciéntiam eórum infírmam, in Christum peccátis.

[Responsory3]
@TemporaCist/Epi2-0:Responsory12:1-2
@TemporaM/Epi2-0:Responsory11:3 s/† //
@TemporaCist/Epi2-0:Responsory12:2 s/\*/R./
&Gloria
@TemporaCist/Epi2-0:Responsory12:2 s/.*, (.)/R. \u$1/
