@Tempora/Epi2-1

[Lectio1]
De Epístola prima ad Corínthios
!1 Cor 9:24-27
24 Nescítis quod ii qui in stádio currunt, omnes quidem currunt, sed unus áccipit bravíum? Sic cúrrite ut comprehendátis.
25 Omnis autem qui in agóne conténdit, ab ómnibus se ábstinet, et illi quidem ut corruptíbilem corónam accípiant: nos autem incorrúptam.
26 Ego ígitur sic curro, non quasi in incértum: sic pugno, non quasi áërem vérberans:
27 sed castígo corpus meum, et in servitútem rédigo: ne forte cum áliis prædicáverim, ipse réprobus effíciar.

[Lectio2]
!1 Cor 10:1-5
1 Nolo enim vos ignoráre fratres, quóniam patres nostri omnes sub nube fuérunt, et omnes mare transiérunt,
2 et omnes in Móyse baptizáti sunt in nube, et in mari:
3 et omnes eámdem escam spiritálem manducavérunt,
4 et omnes eúmdem potum spiritálem bibérunt (bibébant autem de spiritáli, consequénte eos, petra: petra autem erat Christus):
5 sed non in plúribus eórum beneplácitum est Deo: nam prostráti sunt in desérto.

[Responsory2]
@Tempora/Epi2-1:Responsory3

[Lectio3]
!1 Cor 10:6-8
6 Hæc autem in figúra facta sunt nostri, ut non simus concupiscéntes malórum, sicut et illi concupiérunt.
7 Neque idolólatræ efficiámini, sicut quidam ex ipsis: quemádmodum scriptum est: Sedit pópulus manducáre, et bíbere, et surrexérunt lúdere.
8 Neque fornicémur, sicut quidam ex ipsis fornicáti sunt, et cecidérunt una die vigínti tria míllia.

[Responsory3]
@TemporaOP/Epi1-1
