@Tempora/Epi2-2

[Lectio1]
De Epístola prima ad Corínthios
!1 Cor 10:14-18
14 Caríssimi mihi, fúgite ab idolórum cultúra:
15 ut prudéntibus loquor, vos ipsi judicáte quod dico.
16 Calix benedictiónis, cui benedícimus, nonne communicátio sánguinis Christi est? et panis quem frángimus, nonne participátio córporis Dómini est?
17 Quóniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participámus.
18 Vidéte Israël secúndum carnem: nonne qui edunt hóstias, partícipes sunt altáris?

[Responsory1]
@TemporaOP/Epi1-2

[Lectio2]
!1 Cor 10:19-22
19 Quid ergo? dico quod idólis immolátum sit áliquid? aut quod idólum sit áliquid?
20 Sed quæ ímmolant gentes, dæmóniis ímmolant, et non Deo. Nolo autem vos sócios fíeri dæmoniórum:
21 non potéstis cálicem Dómini bíbere, et cálicem dæmoniórum: non potéstis mensæ Dómini partícipes esse, et mensæ dæmoniórum.
22 An æmulámur Dóminum? numquid fortióres illo sumus?

[Responsory2]
@TemporaOP/Epi1-2

[Lectio3]
!1 Cor 10:22-25
22 Omnia mihi licent, sed non ómnia expédiunt.
23 Omnia mihi licent, sed non ómnia ædíficant.
24 Nemo quod suum est quærat, sed quod altérius.
25 Omne quod in macéllo venit, manducáte, nihil interrogántes propter consciéntiam.

[Responsory3]
@TemporaOP/Epi1-2
