@Tempora/Epi2-3

[Lectio1]
De Epístola prima ad Corínthios
!1 Cor 11:1-5
1 Imitatóres mei estóte, sicut et ego Christi.
2 Laudo autem vos fratres quod per ómnia mei mémores estis: et sicut trádidi vobis, præcépta mea tenétis.
3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulíeris, vir: caput vero Christi, Deus.
4 Omnis vir orans, aut prophétans veláto cápite, detúrpat caput suum.
5 Omnis autem múlier orans, aut prophétans non veláto cápite, detúrpat caput suum: unum enim est ac si decalvétur.

[Responsory1]
@TemporaOP/Epi1-3

[Lectio2]
!1 Cor 11:6-10
6 Nam si non velátur múlier, tondeátur. Si vero turpe est mulíeri tondéri, aut decalvári, velet caput suum.
7 Vir quidem non debet veláre caput suum: quóniam imágo et glória Dei est, múlier autem glória viri est.
8 Non enim vir ex mulíere est, sed múlier ex viro.
9 Etenim non est creátus vir propter mulíerem, sed múlier propter virum.
10 Ideo debet múlier potestátem habére supra caput propter ángelos.

[Lectio3]
!1 Cor 11:11-15
11 Verúmtamen neque vir sine mulíere: neque múlier sine viro in Dómino.
12 Nam sicut múlier de viro, ita et vir per mulíerem: ómnia autem ex Deo.
13 Vos ipsi judicáte: decet mulíerem non velátam oráre Deum?
14 Nec ipsa natúra docet vos, quod vir quidem si comam nútriat, ignomínia est illi:
15 múlier vero si comam nútriat, glória est illi: quóniam capílli pro velámine ei dati sunt.

[Responsory3]
@TemporaOP/Epi1-3

