@Tempora/Epi2-4

[Lectio1]
De Epístola prima ad Corínthios
!1 Cor 12:1-5
1 De spirituálibus autem, nolo vos ignoráre fratres.
2 Scitis quóniam cum gentes essétis, ad simulácra muta prout ducebámini eúntes.
3 Ideo notum vobis fácio, quod nemo in Spíritu Dei loquens, dicit anáthema Jesu. Et nemo potest dícere, Dóminus Jesus, nisi in Spíritu Sancto.
4 Divisiónes vero gratiárum sunt, idem autem Spíritus:
5 et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus:

[Responsory1]
@TemporaOP/Epi1-4

[Lectio2]
!1 Cor 12:7
7 Unicuíque autem datur manifestátio Spíritus ad utilitátem.
8 Alii quidem per Spíritum datur sermo sapiéntiæ: álii autem sermo sciéntiæ secúndum eúmdem Spíritum:
9 álteri fides in eódem Spíritu: álii grátia sanitátum in uno Spíritu:
10 álii operátio virtútum, álii prophetía, álii discrétio spirítuum, álii génera linguárum, álii interpretátio sermónum.

[Responsory2]
@TemporaOP/Epi1-4

[Lectio3]
11 Hæc autem ómnia operátur unus atque idem Spíritus, dívidens síngulis prout vult.
12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, ómnia autem membra córporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus.
13 Etenim in uno Spíritu omnes nos in unum corpus baptizáti sumus, sive Judǽi, sive gentíles, sive servi, sive líberi: et omnes in uno Spíritu potáti sumus.
14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.
15 Si díxerit pes: Quóniam non sum manus, non sum de córpore: num ídeo non est de córpore?
