@Tempora/Epi2-6

[Lectio1]
De Epístola prima ad Corínthios
!1 Cor 14:20-22
20 Fratres, nolíte púeri éffici sénsibus, sed malítia párvuli estóte: sénsibus autem perfécti estóte.
21 In lege scriptum est: Quóniam in áliis linguis et lábiis áliis loquar pópulo huic: et nec sic exáudient me, dicit Dóminus.
22 Itaque linguæ in signum sunt non fidélibus, sed infidélibus: prophetíæ autem non infidélibus, sed fidélibus.

[Lectio2]
!1 Cor 14:23-25
23 Si ergo convéniat univérsa Ecclésia in unum, et omnes linguis loquántur, intrent autem idiótæ, aut infidéles: nonne dicent quod insanítis?
24 Si autem omnes prophétent, intret autem quis infidélis, vel idióta, convíncitur ab ómnibus, diiudicátur ab ómnibus:
25 occúlta cordis ejus manifésta fiunt: et ita cadens in fáciem adorábit Deum, pronúntians quod vere Deus in vobis sit.

[Responsory2]
@Tempora/Epi2-6:Responsory3:!3 s/Deus/Dómine/

[Lectio3]
!1 Cor 14:26-28
26 Quid ergo est, fratres? Cum convenítis, unusquísque vestrum psalmum habet, doctrínam habet, apocalýpsim habet, linguam habet, interpretatiónem habet: ómnia ad ædificatiónem fiant.
27 Sive lingua quis lóquitur, secúndum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretétur.
28 Si autem non fúerit intérpres, táceat in ecclésia: sibi autem loquátur, et Deo.
