@Tempora/Epi3-0

[Ant 1]
@TemporaM/Epi2-0:Responsory11:1-2 s/† // s/R. // s/\n\* (.)/: \l$1/

[Lectio1]
De Epístola prima ad Corínthios
!1 Cor 15:1-5
1 Notum autem vobis fácio, fratres, Evangélium, quod prædicávi vobis, quod et accepístis, in quo et statis,
2 per quod et salvámini: qua ratióne prædicáverim vobis, si tenétis, nisi frustra credidístis.
3 Trádidi enim vobis in primis quod et accépi: quóniam Christus mórtuus est pro peccátis nostris secúndum Scriptúras:
4 et quia sepúltus est, et quia resurréxit tértia die secúndum Scriptúras:
5 et quia visus est Cephæ, et post hoc úndecim.

[Lectio2]
!1 Cor 15:6-10
6 deínde visus est plus quam quingéntis frátribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormiérunt:
7 deínde visus est Jacóbo, deínde Apóstolis ómnibus:
8 novíssime autem ómnium tamquam abortívo, visus est et mihi.
9 Ego enim sum mínimus Apostolórum, qui non sum dignus vocári Apóstolus, quóniam persecútus sum Ecclésiam Dei.
10 Grátia autem Dei sum id quod sum, et grátia ejus in me vácua non fuit, sed abundántius illis ómnibus laborávi: non ego autem, sed grátia Dei mecum.

[Responsory2]
@TemporaOP/Epi2-0

[Lectio3]
!1 Cor 15:11-15
11 sive enim ego, sive illi: sic prædicámus, et sic credidístis.
12 Si autem Christus prædicátur quod resurréxit a mórtuis, quómodo quidam dicunt in vobis, quóniam resurréctio mortuórum non est?
13 Si autem resurréctio mortuórum non est: neque Christus resurréxit.
14 Si autem Christus non resurréxit, inánis est ergo prædicátio nostra, inánis est et fides vestra:
15 invenímur autem et falsi testes Dei: quóniam testimónium díximus advérsus Deum quod suscitáverit Christum, quem non suscitávit, si mórtui non resúrgunt.

[Responsory3]
@TemporaOP/Pent01-0:Responsory Vespera 1
