@Tempora/Epi3-6

[Lectio1]
De Epístola secúnda ad Corínthios
!2 Cor 8:1-4
1 Notam autem fácimus vobis, fratres, grátiam Dei, quæ data est in Ecclésiis Macedóniæ:
2 quod in multo experiménto tribulatiónis abundántia gáudii ipsórum fuit, et altíssima paupértas eórum abundávit in divítias simplicitátis eórum:
3 quia secúndum virtútem testimónium illis reddo, et supra virtútem voluntárii fuérunt,
4 cum multa exhortatióne obsecrántes nos grátiam, et communicatiónem ministérii, quod fit in sanctos.

[Lectio2]
!2 Cor 8:5-7
5 Et non sicut sperávimus, sed semetípsos dedérunt primum Dómino, deínde nobis per voluntátem Dei,
6 ita ut rogarémus Titum, ut quemádmodum cœpit, ita et perfíciat in vobis étiam grátiam istam.
7 Sed sicut in ómnibus abundátis fide, et sermóne, et sciéntia, et omni sollicitúdine, ínsuper et caritáte vestra in nos, ut et in hac grátia abundétis.

[Responsory2]
@Tempora/Epi2-6:Responsory3:!3 s/Deus/Dómine/

[Lectio3]
!2 Cor 8:8-10
8 Non quasi ímperans dico: sed per aliórum sollicitúdinem, étiam vestræ caritátis ingénium bonum cómprobans.
9 Scitis enim grátiam Dómini nostri Jesu Christi, quóniam propter vos egénus factus est, cum esset dives, ut illíus inópia vos dívites essétis.
10 Et consílium in hoc do: hoc enim vobis útile est, qui non solum fácere, sed et velle cœpístis ab anno prióre.
