@Tempora/Epi4-3

[Lectio1]
De Epístola ad Gálatas
!Gal 3:16-18
16 Abrahæ dictæ sunt promissiónes, et sémini ejus. Non dicit: Et semínibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et sémini tuo, qui est Christus.
17 Hoc autem dico, testaméntum confirmátum a Deo: quæ post quadringéntos et trigínta annos facta est lex, non írritum facit ad evacuándam promissiónem.
18 Nam si ex lege heréditas, jam non ex promissióne. Abrahæ autem per repromissiónem donávit Deus.

[Responsory1]
@TemporaOP/Epi1-3

[Lectio2]
!Gal 3:19-22
19 Quid ígitur lex? Propter transgressiónes pósita est donec veníret semen, cui promíserat, ordináta per ángelos in manu mediatóris.
20 Mediátor autem uníus non est: Deus autem unus est.
21 Lex ergo advérsus promíssa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificáre, vere ex lege esset justítia.
22 Sed conclúsit Scriptúra ómnia sub peccáto, ut promíssio ex fide Jesu Christi darétur credéntibus.

[Lectio3]
!Gal 3:23-27
23 Prius autem quam veníret fides, sub lege custodiebámur conclúsi in eam fidem quæ revelánda erat.
24 Itaque lex pædagógus noster fuit in Christo, ut ex fide justificémur.
25 At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagógo.
26 Omnes enim fílii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu.
27 Quicúmque enim in Christo baptizáti estis, Christum induístis.

[Responsory3]
@TemporaOP/Epi1-3
