@Tempora/Epi4-4

[Lectio1]
De Epístola ad Gálatas
!Gal 4:1-5
1 Dico autem: quanto témpore hæres párvulus est, nihil differt a servo, cum sit dóminus ómnium:
2 sed sub tutóribus et actóribus est usque ad præfinítum tempus a patre:
3 ita et nos cum essémus párvuli, sub eleméntis mundi erámus serviéntes.
4 At ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum factum ex mulíere, factum sub lege,
5 ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus.

[Responsory1]
@TemporaOP/Epi1-4

[Lectio2]
!Gal 4:6-9
6 Quóniam autem estis fílii, misit Deus Spíritum Fílii sui in corda vestra, clamántem: Abba, Pater.
7 Itaque jam non est servus, sed fílius: quod si fílius, et hæres per Deum.
8 Sed tunc quidem ignorántes Deum, iis, qui natúra non sunt dii, serviebátis.
9 Nunc autem cum cognovéritis Deum, immo cógniti sitis a Deo: quómodo convertímini íterum ad infírma et egéna eleménta, quibus dénuo servíre vultis?

[Responsory2]
@TemporaOP/Epi1-4

[Lectio3]
!Gal 4:10-14
10 Dies observátis, et menses, et témpora, et annos.
11 Tímeo vos, ne forte sine causa laboráverim in vobis.
12 Estóte sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, óbsecro vos. Nihil me læsístis.
13 Scitis autem quia per infirmitátem carnis evangelizávi vobis jamprídem: et tentatiónem vestram in carne mea
14 non sprevístis, neque respuístis: sed sicut ángelum Dei excepístis me, sicut Christum Jesum.
