@Tempora/Epi4-5

[Lectio1]
De Epístola ad Gálatas
!Gal 5:16-18
16 Dico autem: Spíritu ambuláte, et desidéria carnis non perficiétis.
17 Caro enim concupíscit advérsus spíritum, spíritus autem advérsus carnem: hæc enim sibi ínvicem adversántur, ut non quæcúmque vultis, illa faciátis.
18 Quod si Spíritu ducímini, non estis sub lege.

[Responsory1]
@TemporaOP/Epi1-5

[Lectio2]
!Gal 5:19-21
19 Manifésta sunt autem ópera carnis, quæ sunt fornicátio, immundítia, impudicítia, luxúria,
20 idolórum sérvitus, venefícia, inimicítiæ, contentiónes, æmulatiónes, iræ, rixæ, dissensiónes, sectæ,
21 invídiæ, homicídia, ebrietátes, comessatiónes, et his simília, quæ prǽdico vobis, sicut prædíxi: quóniam qui tália agunt, regnum Dei non consequéntur.

[Responsory2]
@TemporaOP/Epi1-5

[Lectio3]
!Gal 5:22-26
22 Fructus autem Spíritus est: cáritas, gáudium, pax, patiéntia, benígnitas, bónitas, longanímitas,
23 mansuetúdo, fides, modéstia, continéntia, cástitas. Advérsus huiúsmodi non est lex.
24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixérunt cum vítiis et concupiscéntiis.
25 Si spíritu vívimus, spíritu et ambulémus.
26 Non efficiámur inánis glóriæ cúpidi, ínvicem provocántes, ínvicem invidéntes.

[Responsory3]
@TemporaOP/Epi1-5
