@Tempora/Epi5-4

[Lectio1]
De Epístola ad Ephésios
!Eph 5:15-20
15 Vidéte ítaque, fratres, quómodo caute ambulétis: non quasi insipiéntes,
16 sed ut sapiéntes: rediméntes tempus, quóniam dies mali sunt.
17 Proptérea nolíte fíeri imprudéntes, sed intelligéntes quæ sit volúntas Dei.
18 Et nolíte inebriári vino, in quo est luxúria, sed implémini Spíritu Sancto,
19 loquéntes vobismetípsis in psalmis, et hymnis, et cánticis spirituálibus, cantántes et psalléntes in córdibus vestris Dómino,
20 grátias agéntes semper pro ómnibus in nómine Dómini nostri Jesu Christi Deo et Patri,

[Responsory1]
@TemporaOP/Epi1-4

[Lectio2]
!Eph 5:21-25
21 subiécti ínvicem in timóre Christi.
22 Mulíeres viris suis súbditæ sint, sicut Dómino:
23 quóniam vir caput est mulíeris, sicut Christus caput est Ecclésiæ: ipse, salvátor córporis ejus.
24 Sed sicut Ecclésia subiécta est Christo, ita et mulíeres viris suis in ómnibus.
25 Viri, dilígite uxóres vestras, sicut et Christus diléxit Ecclésiam, et seípsum trádidit pro ea.

[Responsory2]
@TemporaOP/Epi1-4

[Lectio3]
!Eph 5:28-32
28 Qui suam uxórem díligit, seípsum díligit.
29 Nemo enim umquam carnem suam ódio hábuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclésiam:
30 quia membra sumus córporis ejus, de carne ejus et de óssibus ejus.
31 Propter hoc relínquet homo patrem et matrem suam, et adhærébit uxóri suæ, et erunt duo in carne una.
32 Sacraméntum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclésia.
