@Tempora/Epi5-6

[Lectio1]
De Epístola ad Ephésios
!Eph 6:12-15
12 Non est nobis colluctátio advérsus carnem et sánguinem, sed advérsus príncipes, et potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequítiæ, in cæléstibus.
13 Proptérea accípite armatúram Dei, ut possítis resístere in die malo, et in ómnibus perfécti stare.
14 State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte, et indúti lorícam justítiæ,
15 et calceáti pedes in præparatióne Evangélii pacis,

[Lectio2]
!Eph 6:16-20
16 in ómnibus suméntes scutum fídei, in quo possítis ómnia tela nequíssimi ígnea exstínguere:
17 et gáleam salútis assúmite, et gládium spíritus (quod est verbum Dei),
18 per omnem oratiónem et obsecratiónem orántes omni témpore in spíritu: et in ipso vigilántes in omni instántia et obsecratióne pro ómnibus sanctis:
19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertióne oris mei cum fidúcia, notum fácere mystérium Evangélii:
20 pro quo legatióne fungor in caténa, ita ut in ipso áudeam, prout opórtet me loqui.

[Responsory2]
@Tempora/Epi2-6:Responsory3:!3 s/Deus/Dómine/

[Lectio3]
!Eph 6:21-23
21 Ut autem et vos sciátis quæ circa me sunt, quid agam, ómnia vobis nota fáciet Týchicus, caríssimus frater, et fidélis miníster in Dómino:
22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscátis quæ circa nos sunt, et consolétur corda vestra.
23 Pax frátribus, et cáritas cum fide a Deo Patre et Dómino Jesu Christo.
