@Tempora/Epi6-2

[Lectio1]
De Epístola ad Philippénses
!Phil 2:14-16
14 Omnia autem fácite sine murmuratiónibus et hæsitatiónibus:
15 ut sitis sine queréla, et símplices fílii Dei, sine reprehensióne in médio natiónis pravæ et pervérsæ: inter quos lucétis sicut luminária in mundo,
16 verbum vitæ continéntes ad glóriam meam in die Christi, quia non in vácuum cucúrri, neque in vácuum laborávi.

[Responsory1]
@TemporaOP/Epi1-2

[Lectio2]
!Phil 2:17-20
17 Sed et si ímmolor supra sacrifícium, et obséquium fídei vestræ, gáudeo, et congrátulor ómnibus vobis.
18 Idípsum autem et vos gaudéte, et congratulámini mihi.
19 Spero autem in Dómino Jesu, Timótheum me cito míttere ad vos: ut et ego bono ánimo sim, cógnitis quæ circa vos sunt.
20 Néminem enim hábeo tam unánimem, qui sincéra affectióne pro vobis sollícitus sit.

[Responsory2]
@TemporaOP/Epi1-2

[Lectio3]
!Phil 2:21-24
21 Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.
22 Experiméntum autem ejus cognóscite, quia sicut patri fílius, mecum servívit in Evangélio.
23 Hunc ígitur spero me míttere ad vos, mox ut vídero quæ circa me sunt.
24 Confído autem in Dómino quóniam et ipse véniam ad vos cito.

[Responsory3]
@TemporaOP/Epi1-2
