@Tempora/Epi6-3

[Lectio1]
De Epístola ad Philippénses
!Phil 3:1-4
1 De cétero, fratres mei, gaudéte in Dómino. Eadem vobis scríbere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessárium.
2 Vidéte canes, vidéte malos operários, vidéte concisiónem.
3 Nos enim sumus circumcísio, qui spíritu servímus Deo, et gloriámur in Christo Jesu, et non in carne fidúciam habéntes,
4 quamquam ego hábeam confidéntiam et in carne. 

[Responsory1]
@TemporaOP/Epi1-3

[Lectio2]
!Phil 3:4-7
4 Si quis álius vidétur confídere in carne, ego magis,
5 circumcísus octávo die, ex génere Israël, de tribu Béniamin, Hebrǽus ex Hebrǽis, secúndum legem Pharisǽus,
6 secúndum æmulatiónem pérsequens Ecclésiam Dei, secúndum justítiam, quæ in lege est, conversátus sine queréla.
7 Sed quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriménta.

[Lectio3]
!Phil 3:8-9
8 Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi Dómini mei: propter quem ómnia detriméntum feci, et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam,
9 et invéniar in illo non habens meam justítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justítia in fide,

[Responsory3]
@TemporaOP/Epi1-3
