@Tempora/Epi6-4

[Lectio1]
De Epístola ad Philippénses
!Phil 3:13-16
13 Fratres, ego me non árbitror comprehendísse. Unum autem, quæ quidem retro sunt oblivíscens, ad ea vero quæ sunt prióra, exténdens meípsum,
14 ad destinátum pérsequor, ad bravíum supérnæ vocatiónis Dei in Christo Jesu.
15 Quicúmque ergo perfécti sumus, hoc sentiámus: et si quid áliter sápitis, et hoc vobis Deus revelábit.
16 Verúmtamen ad quod pervénimus ut idem sapiámus, et in eádem permaneámus régula.

[Responsory1]
@TemporaOP/Epi1-4

[Lectio2]
!Phil 3:17-20
17 Imitatóres mei estóte, fratres, et observáte eos qui ita ámbulant, sicut habétis formam nostram.
18 Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis (nunc autem et flens dico) inimícos crucis Christi:
19 quorum finis intéritus: quorum Deus venter est: et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt.
20 Nostra autem conversátio in cælis est.

[Responsory2]
@TemporaOP/Epi1-4

[Lectio3]
!Phil 3:20-21; 4:1
20 unde étiam Salvatórem exspectámus Dóminum nostrum Jesum Christum,
21 qui reformábit corpus humilitátis nostræ, configurátum córpori claritátis suæ, secúndum operatiónem, qua étiam possit subícere sibi ómnia.
1 Itaque fratres mei caríssimi, et desideratíssimi, gáudium meum, et coróna mea: sic state in Dómino, caríssimi.
