@Tempora/Epi6-6

[Lectio1]
De Epístola ad Philippénses
!Phil 4:12-16
12 Scio et humiliári, scio et abundáre (ubíque et in ómnibus institútus sum): et satiári, et esuríre, et abundáre, et penúriam pati.
13 Omnia possum in eo qui me confórtat.
14 Verúmtamen bene fecístis, communicántes tribulatióni meæ.
15 Scitis autem et vos Philippénses, quod in princípio Evangélii, quando proféctus sum a Macedónia, nulla mihi Ecclésia communicávit in ratióne dati et accépti, nisi vos soli:
16 quia et Thessalonícam semel et bis in usum mihi misístis.

[Lectio2]
!Phil 4:17-19
17 Non quia quæro datum, sed requíro fructum abundántem in ratióne vestra.
18 Hábeo autem ómnia, et abúndo: replétus sum, accéptis ab Epaphródito quæ misístis odórem suavitátis, hóstiam accéptam, placéntem Deo.
19 Deus autem meus ímpleat omne desidérium vestrum secúndum divítias suas in glória in Christo Jesu.

[Responsory2]
@Tempora/Epi2-6:Responsory3:!3 s/Deus/Dómine/

[Lectio3]
!Phil 4:20-23
20 Deo autem et Patri nostro glória in sǽcula sæculórum. Amen.
21 Salutáte omnem sanctum in Christo Jesu.
22 Salútant vos, qui mecum sunt, fratres. Salútant vos omnes sancti, máxime autem qui de Cǽsaris domo sunt.
23 Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum spíritu vestro. Amen.
