@Tempora/Nat03

[Rule]
vide Sancti/01-01
no Te Deum

[Lectio1]
De Epístola ad Romános
!Rom 9:21-23
21 An non habet potestátem fígulus luti ex eádem massa fácere áliud quidem vas in honórem, áliud vero in contuméliam?
22 Quod si Deus volens osténdere iram, et notum fácere poténtiam suam, sustínuit in multa patiéntia vasa iræ, apta in intéritum,
23 ut osténderet divítias glóriæ suæ in vasa misericórdiæ, quæ præparávit in glóriam.

[Responsory1]
@TemporaCist/Nat30

[Lectio2]
!Rom 9:24-27
24 Quos et vocávit nos non solum ex Judǽis, sed étiam in géntibus,
25 sicut in Osée dicit: Vocábo non plebem meam, plebem meam: et non diléctam, diléctam: et non misericórdiam consecútam, misericórdiam consecútam.
26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabúntur fílii Dei vivi.
27 Isaías autem clamat pro Israël: Si fúerit númerus filiórum Israël tamquam aréna maris, relíquiæ salvæ fient.

[Responsory2]
@Commune/C11:Responsory1

[Lectio3]
!Rom 9:28-31
28 Verbum enim consúmmans, et abbrévians in æquitáte: quia verbum breviátum fáciet Dóminus super terram:
29 et sicut prædíxit Isaías: Nisi Dóminus Sábaoth reliquísset nobis semen, sicut Sódoma facti essémus, et sicut Gomórrha símiles fuissémus.
30 Quid ergo dicémus? Quod gentes, quæ non sectabántur justítiam, apprehendérunt justítiam: justítiam autem, quæ ex fide est.
31 Israël vero sectándo legem justítiæ, in legem justítiæ non pervénit.

[Responsory3]
@SanctiOP/01-01:Responsory6

[Oratio]
@Sancti/01-01
