@Tempora/Nat04

[Rule]
vide Sancti/01-01
no Te Deum


[Lectio1]
De Epístola ad Romános
!Rom 11:1-3
1 Dico ergo: Numquid Deus répulit pópulum suum? Absit. Nam et ego Israëlíta sum ex sémine Abraham, de tribu Béniamin:
2 non répulit Deus plebem suam, quam præscívit. An nescítis in Elía quid dicit Scriptúra? quemádmodum interpéllat Deum advérsum Israël:
3 Dómine, prophétas tuos occidérunt, altária tua suffodérunt: et ego relíctus sum solus, et quærunt ánimam meam.

[Responsory1]
@SanctiOP/01-01:Responsory7

[Lectio2]
!Rom 11:4-7
4 Sed quid dicit illi divínum respónsum? Relíqui mihi septem míllia virórum, qui non curvavérunt génua ante Baal.
5 Sic ergo et in hoc témpore relíquiæ secúndum electiónem grátiæ salvæ factæ sunt.
6 Si autem grátia, jam non ex opéribus: alióquin grátia jam non est grátia.
7 Quid ergo? Quod quærébat Israël, hoc non est consecútus: eléctio autem consecúta est

[Responsory2]
@Commune/C11

[Lectio3]
!Rom 11:7-12
7 Céteri vero excæcáti sunt:
8 sicut scriptum est: Dedit illis Deus spíritum compunctiónis: óculos ut non vídeant, et aures ut non áudiant, usque in hodiérnum diem.
9 Et David dicit: Fiat mensa eórum in láqueum, et in captiónem, et in scándalum, et in retributiónem illis.
10 Obscuréntur óculi eórum ne vídeant: et dorsum eórum semper incúrva.
11 Dico ergo: Numquid sic offendérunt ut cáderent? Absit. Sed illórum delícto, salus est géntibus ut illos æmuléntur.
12 Quod si delíctum illórum divítiæ sunt mundi, et diminútio eórum divítiæ géntium: quanto magis plenitúdo eórum?

[Responsory3]
@SanctiOP/12-25:Responsory9:1-4

[Oratio]
@Sancti/01-01
