@Tempora/Nat05

[Rule]
vide Sancti/01-01
no Te Deum

[Lectio1]
De Epístola ad Romános
!Rom 11:13-16
13 Vobis enim dico géntibus: Quámdiu quidem ego sum géntium Apóstolus, ministérium meum honorificábo,
14 si quómodo ad æmulándum próvocem carnem meam, et salvos fáciam áliquos ex illis.
15 Si enim amíssio eórum, reconciliátio est mundi: quæ assúmptio, nisi vita ex mórtuis?
16 Quod si delibátio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami.

[Responsory1]
@SanctiCist/12-25:Responsory11

[Lectio2]
!Rom 9:17-20
17 Quod si áliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleáster esses, insértus es in illis, et sócius radícis, et pinguédinis olívæ factus es,
18 noli gloriári advérsus ramos. Quod si gloriáris: non tu radícem portas, sed radix te.
19 Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego ínserar.
20 Bene: propter incredulitátem fracti sunt. Tu autem fide stas.

[Responsory2]
@SanctiOP/01-01

[Lectio3]
!Rom 9:20-24
20 Noli altum sápere, sed time.
21 Si enim Deus naturálibus ramis non pepércit: ne forte nec tibi parcat.
22 Vide ergo bonitátem, et severitátem Dei: in eos quidem qui cecidérunt, severitátem: in te autem bonitátem Dei, si permánseris in bonitáte, alióquin et tu excidéris.
23 Sed et illi, si non permánserint in incredulitáte, inseréntur: potens est enim Deus íterum insérere illos.
24 Nam si tu ex naturáli excísus es oleástro, et contra natúram insértus es in bonam olívam: quanto magis ii qui secúndum natúram inseréntur suæ olívæ!

[Responsory3]
@SanctiCist/12-25:Responsory9
&Gloria
@SanctiCist/12-25:Responsory9:4 s/.*: (.)/R. \u$1/

[Oratio]
@Sancti/01-01
