@Tempora/Nat10

[Lectio1]
De Epístola ad Romános
!Rom 14:16-20
16 Non ergo blasphemétur bonum nostrum.
17 Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justítia, et pax, et gáudium in Spíritu Sancto:
18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probátus est homínibus.
19 Itaque quæ pacis sunt, sectémur: et quæ ædificatiónis sunt, in ínvicem custodiámus.
20 Noli propter escam destrúere opus Dei: ómnia quidem sunt munda: sed malum est hómini, qui per offendículum mandúcat.

[Lectio2]
!Rom 14:20
21 Bonum est non manducáre carnem, et non bíbere vinum, neque in quo frater tuus offénditur, aut scandalizátur, aut infirmátur.
22 Tu fidem habes? penes temetípsum habe coram Deo. Beátus qui non júdicat semetípsum in eo quod probat.
23 Qui autem discérnit, si manducáverit, damnátus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccátum est.

[Lectio3]
@Tempora/Nat11:Lectio1:!1 s/-4/-6/
@Tempora/Nat11:Lectio2:2-3
