@TemporaOP/Pasc1-3

[Rank]
@Tempora/Pasc2-3Feria

[Rule]
no Te Deum

[Lectio1]
De libro Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
!Apo 10:1-3
1 Et vidi álium Ángelum fortem descendéntem de cælo amíctum nube, et iris in cápite ejus, et fácies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam colúmnæ ignis:
2 et habébat in manu sua libéllum apértum: et pósuit pedem suum dextrum super mare, sinístrum autem super terram:
3 et clamávit voce magna, quemádmodum cum leo rugit. Et cum clamásset, locúta sunt septem tonítrua voces suas.

[Lectio2]
!Apo 10:4-6
4 Et cum locúta fuíssent septem tonítrua voces suas, ego scriptúrus eram: et audívi vocem de cælo dicéntem mihi: Signa quæ locúta sunt septem tonítrua: et noli ea scríbere.
5 Et Ángelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levávit manum suam ad cælum:
6 et jurávit per vivéntem in sǽcula sæculórum, qui creávit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit ámplius.

[Lectio3]
!Apo 10:7-6
7 Sed in diébus vocis séptimi Ángeli, cum cœ́perit tuba cánere, consummábitur mystérium Dei sicut evangelizávit per servos suos prophétas.
8 Et audívi vocem de cælo íterum loquéntem mecum, et dicéntem: Vade, et áccipe librum apértum de manu Ángeli stantis super mare, et super terram.
9 Et ábii ad Ángelum, dicens ei, ut daret mihi librum.

[Ant 2]
@Tempora/Pasc2-1:Ant 3

[Ant 3]
@Tempora/Pasc2-4Feria
