@TemporaOP/Pasc1-1

[Rank]
@Tempora/Pasc2-4Feria

[Rule]
no Te Deum

[Lectio1]
De libro Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
!Apo 11:1-2
1 Et datus est mihi cálamus símilis virgæ, et dictum est mihi: Surge, et metíre templum Dei, et altáre, et adorántes in eo:
2 átrium autem, quod est foris templum, éice foras, et ne metiáris illud: quóniam datum est géntibus, et civitátem sanctam calcábunt ménsibus quadragínta duóbus:

[Lectio2]
!Apo 11:3-5
3 Et dabo duóbus téstibus meis, et prophetábunt diébus mille ducéntis sexagínta, amícti saccis.
4 Hi sunt duæ olívæ et duo candelábra in conspéctu Dómini terræ stantes.
5 Et si quis volúerit eos nocére, ignis éxiet de ore eórum, et devorábit inimícos eórum: et si quis volúerit eos lǽdere, sic opórtet eum occídi.

[Lectio3]
!Apo 11:6-7
6 Hi habent potestátem claudéndi cælum, ne pluat diébus prophetíæ ipsórum: et potestátem habent super aquas converténdi eas in sánguinem, et percútere terram omni plaga quotiescúmque volúerint.
7 Et cum finíerint testimónium suum, béstia, quæ ascéndit de abýsso, fáciet advérsum eos bellum, et vincet illos, et occídet eos.

[Ant 2]
@Tempora/Pasc2-1:Ant 3

[Ant 3]
@Tempora/Pasc2-4Feria
