[Rank]
@Tempora/Pasc3-1Feria

[Rule]
no Te Deum

[Lectio1]
De libro Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
!Apo 18:1-3
1 Vidi álium ángelum descendéntem de cælo, habéntem potestátem magnam: et terra illumináta est a glória ejus.
2 Et exclamávit in fortitúdine, dicens: Cécidit, cécidit Bábylon magna: et facta est habitátio dæmoniórum, et custódia omnis spíritus immúndi, et custódia omnis vólucris immúndæ, et odíbilis:
3 quia de vino iræ fornicatiónis ejus bibérunt omnes gentes: et reges terræ cum illa fornicáti sunt: et mercatóres terræ de virtúte deliciárum ejus dívites facti sunt.

[Responsory1]
@Tempora/Pasc3-0

[Lectio2]
!Apo 18:4-6
4 Et audívi áliam vocem de cælo, dicéntem: Exíte de illa pópulus meus: ut ne partícipes sitis delictórum ejus, et de plagis ejus non accipiátis.
5 Quóniam pervenérunt peccáta ejus usque ad cælum, et recordátus est Dóminus iniquitátum ejus.
6 Réddite illi sicut et ipsa réddidit vobis: et duplicáte duplícia secúndum ópera ejus: in póculo, quo míscuit, miscéte illi duplum.

[Responsory2]
@TemporaOP/Pasc1-1:Responsory2

[Lectio3]
!Apo 18:7-9
7 Quantum glorificávit se, et in delíciis fuit, tantum date illi torméntum et luctum: quia in corde suo dicit: Sédeo regína: et vídua non sum, et luctum non vidébo.
8 Ideo in una die vénient plagæ ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburétur: quia fortis est Deus, qui judicábit illam.
9 Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ.

[Responsory3]
@Tempora/Pasc3-0::1-5
@Psalterium/Common/Prayers:Alleluia Duplex:s/^/R. /

[Ant 2]
@Tempora/Pasc3-0:Ant 3

[Ant 3]
@Tempora/Pasc3-2Feria:Ant 1
