[Rank]
@Tempora/Pasc3-2Feria

[Rule]
no Te Deum

[Lectio1]
De libro Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
!Apo 19:1-3
1 Audívi quasi vocem turbárum multárum in cælo dicéntium: Allelúja: salus, et glória, et virtus Deo nostro est:
2 quia vera et justa judícia sunt ejus, qui judicávit de meretríce magna, quæ corrúpit terram in prostitutióne sua, et vindicávit sánguinem servórum suórum de mánibus ejus.
3 Et íterum dixérunt: Allelúja. Et fumus ejus ascéndit in sǽcula sæculórum.

[Responsory1]
@Tempora/Pasc3-0:Responsory4

[Lectio2]
!Apo 19:4-5
4 Et cecidérunt senióres vigínti quátuor, et quátuor animália, et adoravérunt Deum sedéntem super thronum, dicéntes: Amen: allelúja.
5 Et vox de throno exívit, dicens: Laudem dícite Deo nostro omnes servi ejus: et qui timétis eum pusílli et magni.

[Responsory2]
@Tempora/Pasc3-0:Responsory5:s/fortem,//

[Lectio3]
!Apo 19:6-8
6 Et audívi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquárum multárum, et sicut vocem tonitruórum magnórum, dicéntium: Allelúja: quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens.
7 Gaudeámus, et exsultémus: et demus glóriam ei: quia venérunt núptiæ Agni, et uxor ejus præparávit se.
8 Et datum est illi ut coopériat se býssino splendénti et cándido. Býssinum enim justificatiónes sunt sanctórum.

[Responsory3]
@Tempora/Pasc3-1:Responsory2:1-5
@Psalterium/Common/Prayers:Alleluia Duplex:s/^/R. / s/(, a.*)./$1$1./

[Ant 2]
@Tempora/Pasc3-0:Ant 3

[Ant 3]
@Tempora/Pasc3-2Feria:Ant 1
