@Tempora/Pasc7-6

[Invit]
@Tempora/Pasc7-0:Responsory Breve Nona:1 s/R.br. //

[Ant Matutinum]
@Tempora/Pasc7-0::3-5 s/103/47;67;103/

[Lectio1]
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
!Luc 4:38-44
In illo témpore: Surgens Jesus de synagóga, introívit in domum Simónis. Socrus autem Simónis tenebátur magnis fébribus. Et réliqua.
_
Homilía sancti Bedæ Venerábilis Presbýteri
!Comm. in Luc. tom. 4
Si virum a dæmónio liberátum, ánimum ab immúnda cogitatióne purgátum significáre dixérimus: fémina fébribus tenta, sed ad impérium Dómini curáta, carnem osténdit a concupiscéntiæ suæ fervóre per continéntiæ præcépta frenátam. Omnis enim amaritúdo et ira et indignátio et clamor et blasphémia spíritus immúndi furor est: fornicatiónem vero, immunditiam, libidinem, concupiscéntiam malam et avarítiam, quæ est simulacrórum sérvitus, febrem illecebrósæ carnis intéllige.

[Responsory1]
@Tempora/Pasc7-4

[Lectio2]
Et rogavérunt illum pro ea. Et stans super illam imperávit febri: et dimisit illam. Modo Salvátor rogátus, modo ultro curat ægrótos: osténdens se contra peccatórum quoque passiónes précibus semper annúere fidélium, et ea, quæ ipsi mínime in se intélligunt, vel intelligénda dare vel étiam non intellécta dimíttere: juxta quod Psalmísta póstulat: Delicta quis intélligit? Ab occúltis meis munda me, Dómine.

[Responsory2]
@TemporaOP/Pasc7-3

[Lectio3]
Et contínuo surgens ministrábat illis. Naurále est febricitántibus incipiénte sanitáte lasséscere et ægrotatiónis seníre moléstiam: verum sánitas, quæ Dómini confértur império, simul tota redit. Nec solum ipsa redit: sed et tanto róbore comitánte, ut contínuo ministráre suffíciat: et juxta leges tropologíæ, membra, quæ servíerant immundítiæ ad iniquitátem, ut fructificárent morti, sérviant justítiæ in vitam ætérnam.

[Responsory3]
@TemporaOP/Pasc7-3

[Ant Laudes]
@Tempora/Pasc7-0:Ant Vespera:1 s/$/;;92;99;62;210;148/ s/Cum/Dum/

[Ant 2]
Véspere autem facto, cum sol occidísset, veniébant ad Jesum omnes male habéntes: at ille, síngulis manus impónens, curábat eos, allelúja.
