@Tempora/Pent03-6

[Lectio1]
De libro primo Regum
!1 Reg 11:1-2
1 Ascéndit Naas Ammonítes, et pugnáre cœpit advérsum Jabes Gálaad. Dixerúntque omnes viri Jabes ad Naas: Habéto nos fœderátos, et serviémus tibi.
2 Et respóndit ad eos Naas Ammonítes: In hoc fériam vobíscum fœdus, ut éruam ómnium vestrum óculos dextros, ponámque vos oppróbrium in univérso Israël.

[Responsory1]
@Tempora/Pent01-3:Responsory3

[Lectio2]
!1 Reg 11:3-7
3 Et dixérunt ad eum senióres Jabes: Concéde nobis septem dies, ut mittámus núntios ad univérsos términos Israël, et si non fúerit qui deféndat nos, egrediémur ad te.
4 Venérunt ergo núntii in Gábaa Saulis: et locúti sunt verba hæc, audiénte pópulo: et levávit omnis pópulus vocem suam, et flevit.
5 Et ecce Saul veniébat, sequens boves de agro, et ait: Quid habet pópulus quod plorat? Et narravérunt ei verba virórum Jabes.
6 Et insilívit Spíritus Dómini in Saul cum audísset verba hæc, et irátus est furor ejus nimis.
7 Et assúmens utrúmque bovem, concídit in frusta, misítque in omnes términos Israël per manum nuntiórum, dicens: Quicúmque non exíerit, et secútus fúerit Saul et Sámuel, sic fiet bobus ejus.

[Responsory2]
@Tempora/Pent01-3:Responsory1

[Lectio3]

[Responsory3]
@TemporaOP/Pent01-3

