@Tempora/Pent06-4

[Lectio1]
De libro secúndo Regum
!2 Reg 6:12-13
12 Nuntiatúmque est regi David quod benedixísset Dóminus Obédedom, et ómnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et addúxit arcam Dei de domo Obédedom in civitátem David cum gáudio: et erant cum David septem chori, et víctima vítuli.
13 Cumque transcendíssent qui portábant arcam Dómini sex passus, immolábat bovem et aríetem.

[Responsory1]
@Tempora/Pent01-1:Responsory2

[Lectio2]
!2 Reg 6:14-16
14 Et David saltábat totis víribus ante Dóminum: porro David erat accínctus ephod líneo.
15 Et David et omnis domus Israël ducébant arcam testaménti Dómini in júbilo, et in clangóre búccinæ.
16 Cumque intrásset arca Dómini in civitátem David, Michol fília Saul, prospíciens per fenéstram, vidit regem David subsiliéntem atque saltántem coram Dómino: et despéxit eum in corde suo.

[Responsory2]
@Tempora/Pent01-1:Responsory3

[Lectio3]
!2 Reg 6:17-19
17 Et introduxérunt arcam Dómini, et imposuérunt eam in loco suo in médio tabernáculi, quod teténderat ei David: et óbtulit David holocáusta et pacífica coram Dómino.
18 Cumque complésset ófferens holocáusta et pacífica, benedíxit pópulo in nómine Dómini exercítuum.
19 Et partítus est univérsæ multitúdini Israël tam viro quam mulíeri síngulis collýridam panis unam, et assatúram búbulæ carnis unam, et símilam frixam óleo.

[Responsory3]
@TemporaOP/Pent03-1:Responsory3
