@Tempora/Pent08-4

[Lectio1]
De libro tértio Regum
!3 Reg 2:12-15
12 Sálomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmátum est regnum ejus nimis.
13 Et ingréssus est Adonías fílius Haggith ad Bethsabée matrem Salomónis. Quæ dixit ei: Pacificúsne est ingréssus tuus? Qui respóndit: Pacíficus.
14 Addidítque: Sermo mihi est ad te. Cui ait: Lóquere. Et ille:
15 Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me præposúerat omnis Israël sibi in regem: sed translátum est regnum, et factum est fratris mei: a Dómino enim constitútum est ei.

[Responsory1]
@Tempora/Pent01-1:Responsory2

[Lectio2]
!3 Reg 2:16-18
16 Nunc ergo petitiónem unam precor a te: ne confúndas fáciem meam. Quæ dixit ad eum: Lóquere.
17 Et ille ait: Precor ut dicas Salomóni regi (neque enim negáre tibi quidquam potest) ut det mihi Abísag Sunamítidem uxórem.
18 Et ait Bethsabée: Bene: ego loquar pro te regi.

[Responsory2]
@Tempora/Pent01-1:Responsory3

[Lectio3]
!3 Reg 2:18-21
19 Venit ergo Bethsabée ad regem Salomónem ut loquerétur ei pro Adonía: et surréxit rex in occúrsum ejus, adoravítque eam, et sedit super thronum suum: positúsque est thronus matri regis, quæ sedit ad déxteram ejus.
20 Dixítque ei: Petitiónem unam párvulam ego déprecor a te: ne confúndas fáciem meam. Et dixit ei rex: Pete, mater mea: neque enim fas est ut avértam fáciem tuam.
21 Quæ ait: Detur Abísag Sunamítis Adoníæ fratri tuo uxor.

[Responsory3]
@TemporaOP/Pent03-1:Responsory3
