@Tempora/Pent09-1

[Lectio1]
De libro tértio Regum
!3 Reg 10:14-15
14 Erat autem pondus auri quod afferebátur Salomóni per annos síngulos, sexcentórum sexagínta sex talentórum auri,
15 excépto eo quod afferébant viri qui super vectigália erant, et negotiatóres, universíque scruta vendéntes, et omnes reges Arábiæ, ducésque terræ.

[Responsory1]
@Tempora/Pent01-1:Responsory2

[Lectio2]
!3 Reg 10:16-19
16 Fecit quoque rex Sálomon ducénta scuta de auro puríssimo: sexcéntos auri siclos dedit in láminas scuti uníus.
17 Et trecéntas peltas ex auro probáto: trecéntæ minæ auri unam peltam vestiébant: posuítque eas rex in domo saltus Líbani.
18 Fecit étiam rex Sálomon thronum de ébore grandem: et vestívit eum auro fulvo nimis,
19 qui habébat sex gradus.

[Lectio3]
!3 Reg 10:19-20
19 Et súmmitas throni rotúnda erat in parte posterióri: et duæ manus hinc atque inde tenéntes sedíle: et duo leónes stabant juxta manus síngulas.
20 Et duódecim leúnculi stantes super sex gradus hinc atque inde: non est factum tale opus in univérsis regnis.

[Responsory2]
@Tempora/Pent01-1:Responsory3

[Responsory3]
@TemporaOP/Pent03-1:Responsory3
