@Tempora/Pent10-4

[Lectio1]
De libro quarto Regum
!4 Reg 6:1-4
1 Dixérunt autem fílii prophetárum ad Eliséum: Ecce locus in quo habitámus coram te, angústus est nobis.
2 Eámus usque ad Jordánem, et tollant sínguli de silva matérias síngulas, ut ædificémus nobis ibi locum ad habitándum. Qui dixit: Ite.
3 Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cum servis tuis. Respóndit: Ego véniam.
4 Et ábiit cum eis.

[Responsory1]
@Tempora/Pent01-1:Responsory2

[Lectio2]
!4 Reg 6:4-7
4 Cumque veníssent ad Jordánem, cædébant ligna.
5 Accidit autem ut cum unus matériam succidísset, cáderet ferrum secúris in aquam: exclamavítque ille, et ait: Heu! heu! heu! dómine mi: et hoc ipsum mútuo accéperam.
6 Dixit autem homo Dei: Ubi cécidit? At ille monstrávit ei locum. Præcídit ergo lignum, et misit illuc: natavítque ferrum,
7 et ait: Tolle. Qui exténdit manum, et tulit illud.

[Responsory2]
@Tempora/Pent01-1:Responsory3

[Lectio3]
!4 Reg 6:8-10
8 Rex autem Sýriæ pugnábat contra Israël, consiliúmque íniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponámus insídias.
9 Misit ítaque vir Dei ad regem Israël, dicens: Cave ne tránseas in locum illum: quia ibi Syri in insídiis sunt.
10 Misit ítaque rex Israël ad locum quem díxerat ei vir Dei, et præoccupávit eum, et observávit se ibi non semel neque bis.

[Responsory3]
@TemporaOP/Pent03-1:Responsory3
