@Tempora/Pent10-5

[Lectio1]
De libro quarto Regum
!4 Reg 6:15-17
15 Consúrgens autem dilúculo miníster viri Dei, egréssus vidit exércitum in circúitu civitátis, et equos et currus: nuntiavítque ei, dicens: Heu! heu! heu! dómine mi: quid faciémus?
16 At ille respóndit: Noli timére: plures enim nobíscum sunt, quam cum illis.
17 Cumque orásset Eliséus, ait: Dómine, áperi óculos huius, ut vídeat.

[Responsory1]
@TemporaOP/Pent01-2

[Lectio2]
!4 Reg 6:17-19
17 Et apéruit Dóminus óculos púeri, et vidit: et ecce mons plenus equórum et cúrruum igneórum in circúitu Eliséi.
18 Hostes vero descendérunt ad eum: porro Eliséus orávit ad Dóminum, dicens: Pércute, óbsecro, gentem hanc cæcitáte. Percussítque eos Dóminus ne vidérent, iuxta verbum Eliséi.
19 Dixit autem ad eos Eliséus: Non est hæc via, neque ista est cívitas: sequímini me, et osténdam vobis virum quem quǽritis.

[Responsory2]
@TemporaOP/Pent03-2:Responsory2

[Lectio3]
!4 Reg 6:19
19 Duxit ergo eos in Samaríam:
20 cumque ingréssi fuíssent in Samaríam, dixit Eliséus: Dómine, áperi óculos istórum, ut vídeant. Aperuítque Dóminus óculos eórum, et vidérunt se esse in médio Samaríæ.
21 Dixítque rex Israël ad Eliséum, cum vidísset eos: Numquid percútiam eos, pater mi?
22 At ille ait: Non percúties: neque enim cepísti eos gládio et arcu tuo.

[Responsory3]
@TemporaOP/Pent03-2:Responsory3
