@Tempora/Pent14-0

[Lectio7]
@Tempora/Pent14-0::1-4
Homilía sancti Hierónymi Presbýteri
!Lib. Comm. in Matth. cap. 6
Non potéstis Deo servíre et mammónae. Mammóna sermóne Syríaco divítiæ nuncupántur. Audiat hoc avárus: áudiat, qui censétur vocábulo christiáno, non posse se simul divitiis Christóque servíre. Et tamen non dixit, Qui habet divítias: sed, Qui servit divitiis. Qui enim divitiárum servus est, divitias custódit ut servus: qui autem servitútis excússit jugum, distribuit eas ut dóminus.
