@Tempora/Quad6-2

[In Finem Lectio]
@TemporaOP/Quad5-0:In Finem Lectio

[Lectio1]
De Jeremía Prophéta
!Jer 20:7-9
7 Seduxísti me Dómine, et sedúctus sum: fórtior me fuísti, et invaluísti: factus sum in derísum tota die: omnes subsánnant me.
8 Quia Jam olim loquor, vocíferans iniquitátem, et vastitátem clámito: et factus est mihi sermo Dómini in oppróbrium, et in derísum tota die.
9 Et dixi: Non recordábor, neque loquar ultra in nómine illíus: et factus est in corde meo quasi ignis exǽstuans, clausúsque in óssibus meis: et deféci, ferre non sústinens.
@:In Finem Lectio

[Responsory1]
@Tempora/Quad6-0:Responsory4

[Lectio2]
!Jer 20:10-13
10 Audívi enim contumélias multórum, et terrórem in circúitu: Persequímini, et persequámur eum: ab ómnibus viris qui erant pacífici mei, et custodiéntes latus meum: si quómodo decipiátur, et prævaleámus advérsus eum, et consequámur ultiónem ex eo.
11 Dóminus autem mecum est, quasi bellátor fortis: idcírco qui persequúntur me cadent, et infírmi erunt: confundéntur veheménter, quia non intellexérunt oppróbrium sempitérnum, quod numquam delébitur.
12 Et tu Dómine exercítuum, probátor justi, qui vides renes et cor: vídeam quæso ultiónem tuam ex eis: tibi enim revelávi causam meam.
13 Cantáte Dómino, laudáte Dóminum: quia liberávit ánimam páuperis de manu malórum.
@:In Finem Lectio

[Responsory2]
@Tempora/Quad6-0:Responsory5:1-2 s/\n\*// s/, Deus meus/.\n* Deus meus/
@Tempora/Quad6-0:Responsory5:3 s/:.*/./
@Tempora/Quad6-0:Responsory5:2 s/.*, Deus/R. Deus/

[Lectio3]
!Jer 20:14-18
14 Maledícta dies in qua natus sum: dies in qua péperit me mater mea non sit benedícta.
15 Maledíctus vir qui annuntiávit patri meo, dicens: Natus est tibi puer másculus: et quasi gáudio lætificávit eum.
16 Sit homo ille ut sunt civitátes quas subvértit Dóminus, et non pœnítuit eum: áudiat clamórem mane, et ululátum in témpore meridiáno:
17 qui non me interfécit a vulva, ut fíeret mihi mater mea sepúlcrum, et vulva concéptus ætérnus.
18 Quare de vulva egréssus sum, ut vidérem labórem et dolórem, et consumeréntur in confusióne dies mei?
@:In Finem Lectio

[Responsory3]
@Tempora/Quad6-0:Responsory6

[Ant 3]
@Tempora/Quad6-5:Responsory4:2 s/\* //

