@Tempora/Quadp2-2

[Lectio1]
De libro Génesis
!Gen 7:17-19
17 Factúmque est dilúvium quadragínta diébus super terram: et multiplicátæ sunt aquæ, et elevavérunt arcam in sublíme a terra.
18 Veheménter enim inundavérunt, et ómnia replevérunt in superfície terræ: porro arca ferebátur super aquas.
19 Et aquæ prævaluérunt nimis super terram: opertíque sunt omnes montes excélsi sub univérso cælo.

[Responsory1]
R. Volens Noë scire si jam cessássent aquæ, emísit colúmbam: quæ ramum viréntis olivæ in ore suo déferens,
* Ad arcam revérsa est.
V. Déferens autem signum cleméntiæ Dei colúmba in ore suo.
R. Ad arcam revérsa est.

[Lectio2]
!Gen 7:20-22
20 Quíndecim cúbitis áltior fuit aqua super montes, quos operúerat.
21 Consumptáque est omnis caro quæ movebátur super terram, vólucrum, animántium, bestiárum, omniúmque reptílium, quæ reptant super terram: univérsi hómines,
22 et cuncta, in quibus spiráculum vitæ est in terra, mórtua sunt.

[Responsory2]
@Tempora/Quadp2-2:Responsory1

[Lectio3]
!Gen 7:23-24
23 Et delévit omnem substántiam quæ erat super terram, ab hómine usque ad pecus, tam réptile quam vólucres cæli: et deléta sunt de terra. Remánsit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.
24 Obtinuerúntque aquæ terram centum quinquagínta diébus.

[Responsory3]
@Tempora/Quadp2-0:Responsory5

[Ant 2]
@Tempora/Quadp2-2:Ant 3

[Ant 3]
@Tempora/Quadp2-3
