@Tempora/Quadp3-3

[Lectio1]
@Tempora/Quadp3-3:1-4
_
Homilía sancti Máximi Epíscopi
!Homilia in die Cinerum
Quia nonnullórum est consuetúdo, carissimi, adveniéntes Quadragésimæ dies devotióre jeiúnio præveníre, necessário præsens Evangélii decúrsa est léctio, in qua Dóminus noster, virtútum spirituálium retribútor, sanctam nobis perfectámque dedit régulam jejunándi, dicens: Cum jejunátis, non éritis sicut hypócritæ tristes: extérminant enim fácies suas, ut appareant homínibus jejunáre. Non enim Deo jeiúnat, sed homínibus, quicúmque ostentatióne jeiúnii sui glóriam requirit humánam.

[Responsory1]
@Tempora/Quadp3-0:Responsory3

[Lectio2]
Exterminant autem fácies suas qui, mæróre simuláto, religiósum vultum populórum óculis mentiúntur. Non vult enim disciplinæ cæléstis Magister irreligióse agi quod fieri pro religióne præcipitur: nec pátitur invocántium se labórem, quibus ætérnam parat mercédem, infructuósæ jactántiæ vitio deperire. Non éritis, inquit, sicut hypócritæ tristes. Si enim vere mæstus et tristis es quia jeiúnas, nullam tibi ut ingrátus apud Deum grátiam reservábis: quia, quamvis opus fácias bonum, pravitáte tamen degéneris ánimi invitus operáris.

[Responsory2]
@Tempora/Quadp3-0:Responsory4

[Lectio3]
Si sanctitatis imaginadam pro stítiam símulas, omnem fructum promissiónis divínæ, obséquii tui ostentátor, amittis. Quod si Deo jeiúnium tuum defers, cur illud hominibus pari tecum conditióne vivéntibus, vanæ glóriæ sectátor, osténtas? Hanc Apóstolus secútus senténtiam dicébat: Nolíte fieri inánis glóriæ cúpidi. Ináne est enim et vanum, quidquid nullius pónderis aut virtútis firmitate consístit. Ináne est, quod cum sæculo prætereúnte deficiens, ad vitam non transit ætérnam.

[Responsory3]
@Tempora/Quadp3-0:Responsory6

[Capitulum Laudes]
@Psalterium/Special/Minor Special:Quad Tertia

[Evangelium]
Secundum Matthǽum
!Matt 6:16
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum jejunátis, nolíte fíeri sicut hypócritæ, tristes.

[Capitulum Sexta]
@Psalterium/Special/Minor Special:Quad Sexta

[Capitulum Nona]
@Psalterium/Special/Minor Special:Quad Nona
