[Officium]
S. Agathæ Virginis et Martyris

[Rank]
;;Duplex;;3.01;;vide C6
(sed rubrica 1570 aut rubrica 1617 aut rubrica cisterciensis)
;;Semiduplex;;2.2;;vide C6
(sed rubrica 1930)
;;Duplex majus;;4;;ex C6
(sed rubrica 196)
;;Duplex;;3;;vide C6

[Rule]
vide C6;
Gloria

[Name]
Agathæ
Postcommunio=Agatha

[Introitus]
v. Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beátæ Agathæ Vírginis et Martyris: de cujus passióne gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei.
!Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. 
&Gloria
v. Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beátæ Agathæ Vírginis et Martyris: de cujus passióne gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei.

[Lectio]
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios
!1 Cor 1:26-31
Fratres: Vidéte vocatiónem vestram: quia non multi sapiéntes secúndum carnem, non multi poténtes, non multi nóbiles: sed quæ stulta sunt mundi elégit Deus, ut confúndat sapiéntes: et infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia: et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrúeret: ut non gloriétur omnis caro in conspéctu ejus. Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapiéntia a Deo, et justítia, et sanctificátio, et redémptio: ut, quemádmodum scriptum est: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur.

[Graduale]
!Ps 45:6 et 5
Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur.
V. Flúminis impetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus. Allelúja, allelúja.
!Ps 118:46
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar. Allelúja.

[Tractus]
!Ps 45:6 et 5
Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur.
V. Flúminis impetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
_
!Tractus
!Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
V. Eúntes ibant et fiébant, mitténtes semina sua.
V. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.

[Evangelium]
@Commune/C6-1:Evangelium in 2 loco

[Offertorium]
!Ps 44:15.
Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi.

[Communio]
Qui me dignátus est ab omni plaga curáre et mamíllam meam meo péctori restitúere, ipsum ínvoco Deum vivum.
